Occurrit beato Joanni ab exsilio revertenti omnis populus virorum ac mulierum clamantium et dicentium benedictus qui venit in nomine domini
Constitues eos principes*
Hic est discipulus qui testimonium perhibet de his et scripsit haec et scimus quia verum est testimonium ejus
Quanta audivimus et cognovimus ea et patres nostri narraverunt nobis
Iste est Joannes qui supra pectus domini in cena recubuit beatus apostolus cui revelata sunt secreta caelestia
Valde honorandus est beatus Joannes qui supra pectus domini in cena recubuit
Cibavit illum dominus pane vitae et intellectus et aqua sapientiae salutaris potavit eum et exaltavit eum apud proximos suos
In medio ecclesiae aperuit dominus os ejus et implevit eum spiritu sapientiae et intellectus