Simplex fuit ut columba quemadmodum serpens astuta
Quadam die Olybrius molestus deo et hominibus dum transiens visum in illam sparsit mox in concupiscentiam ejus exarsit
Erat enim nimium formosa in vultu scilicet floruit ut rosa
Gloria patri et filio et spiritui sancto
Desiderans speciem ejus benedixit eam deus trahens illam ad se in laetitia et exsultatione
Virtutum dominus susceptor illius arcum potentis confregit qui carnaliter eam occidit
In medio templi regis sempiternam misericordiam suscepit qua jugiter gaudebit
Misit protinus clientes ad inquirendos ejus parentes ut si libera probaretur in conjugium sibi copularetur
Sed hanc qui desponsaverat non ita praeordinaverat
Dum tyrannus intellexit quod eum virgo despexit jussit eandem iratus suis praesentari tribunalibus