Hanc sperans puellarum more minis vinci subjuncto terrore
Virgo veneranda in magna stans constantia verba contempsit judicis nil cogitans de rebus lubricis
Caelestis praemii spe gaudens in tribulatione erat patiens
Gloria patri et filio et spiritui sancto
Dicta sunt gloriosa de te virgo speciosa sis memor hinc nostri devotos quos tibi nosti
In populis annuntiemus mirabilia quae fecit deus hac in beata martyre quia vixit absque crimine
Tubis in ductilibus psallat omnis spiritus judicaturo cuncta saecula in quo jam exsultat haec agni pedissequa
Post carceris squalorem carnisque macerationem Christi virgo tenebrosis denuo recluditur in locis
Nomen domini laudare non desinens et glorificare
Sancta martyre precatibus instante draco foetore plenus apparuit qui hanc invadens totam absorbuit