Jesu Christe*
Diffusa*
Celsi meriti Maria quae solum verum resurgentem videre meruisti mortalium prima obtine ut nos visu gloriae suae tecum laetificet in caelis
Aeternum trinumque deum laudemus et unum qui sibi N. transvexit in aethera sanctam
Sidus solare*
Cum discubuisset in domo Simonis dominus Jesus mundi gloria mulier secum quae erat peccatrix nardi odorifera exhibuit unguenta
Secus pedes ipsius astans incessanter ore sacrato diva vestigia osculatur lacrimis plena
Irrigabat igitur dominicos Jesu pedes fracto quoque alabastro praecipuis odoribus fragrabat domus omnis atque capillorum officio detergebat
Diffusa est*
Laetetur omne saeculum in sollemnitate sanctae Mariae quam Jesus aeternus amor dilexit plurimum
Haec Maria fuit illa domino gratissima quae unguento pretioso pedes unxit domini
Optimam partem elegit sibi Maria quae non auferetur ab ea in aeternum