Diligens dominum ex corde perfectissimo caelorum optinuit dignitatem
Pectore sincero dominum Maria recondens unxit purgantem baptismi gurgite sancto
Abstergat domina noxis famulos praecibus
Simon autem intra se inquit si esset propheta sciret profecto quae et qualis est quae tetigit eum quia peccatrix est
Et conversus dominus dixit postquam veni in domum tuam non cessat crine fuso haec meos osculari pedes
Quoniam multum dilexeras dimissa scito tibi peccamina et fide qua polles facta in pace dimitto
Specie tua et*
Felix Maria unxit pedes Jesu et extersit capillis suis et domus impleta est ex odore unguenti
Mixto rore balsami fracto fudit alabastro quae unguento pretioso pedes unxit domini
Hic certe praecipuus Mariae Magdalenae amor quae a monumento dominico discipulis recedentibus non recessit
Gloria patri et filio et spiritui sancto