Ardore caritatis succensa quem sepultum noverat sublatum credens de sepulcro
Aeternis accumulata muneribus Maria Magdalena posce ut in his nobis sollemnitatibus divina perpetuae pacis gaudia promereri Christus concedat
Subditae tibi plebis fletus solve benignis precantibus ut quandoque tecum
Satagebat igitur Martha soror Mariae Magdalenae circa ministerium quae sedens secus pedes domini audiebat verba oris ejus
Non est Martha inquit tibi curae quod soror mea me reliquit solam ministrare jube illi ut me adjuvet
Et respondens statim dixit illi dominus unum extat certe necesse haec optomam sibi partem elegit quae non auferetur
Adjuvabit eam deus*
O beata Maria quae piarum undis lacrimarum tersisti tuorum maculas criminum assidue te exorare de poscimus pro nostris excessibus