Browse Chants

Displaying 101-132 of 132 chants
Folio Incipit / Full text Feast CantusID Mode
139r 6 Sollemnis haec est die es

Sollemnis haec est die es in qua beata virgo deposito onere carneo delata angelicis manibus ad sinus aetherios coepit regnare cum Christo

Walburgae M R 1.1 602218 ?
139r 7 Mentibus sinceris atque exsultantibus animis

Mentibus sinceris atque exsultantibus animis sollemnitatem hujus diei persolvamus

Walburgae M V 01 602218a ?
139r 8 Beatissimae Christi virginis Walburgis dum

Beatissimae Christi virginis Walburgis dum sacrati cineres efferrentur a fidelium populus puer quidam parvulus caducus obviavit feretro et meruit sospitatem

Walburgae M R 1.2 600211 ?
139v 1 Corde fidelissimo se univit vectitantibus

Corde fidelissimo se univit vectitantibus feretrum et sub eodem prostratus humiliter jacuit et veniam postulavit

Walburgae M V 01 600211a.1 ?
139v 2 Eodem vero die priusquam ecclesiam

Eodem vero die priusquam ecclesiam ad quam ferebantur reliquiae virginis inferentur puer alter simili passione multatus celeri sanitati est restitutus

Walburgae M R 1.3 a01368 ?
139v 3 Mox ergo ut tenui corporis

Mox ergo ut tenui corporis membra languenti a sanctae matris nostrae presidiis obtulit

Walburgae M V 01 a01368a ?
139v 4 Dumque jam dictante rei et

Dumque jam dictante rei et temporis ratione domum cujusdam conprovincialis viri inviseret moribunda viscera languentis natae reparavit vitae

Walburgae M A 2.1 a01370 ?
139v 5 Quadam ergo volventis anni circuli

Quadam ergo volventis anni circuli nocte dum caereali lumine privaretur lumen aetheriae lampadis cenaculum sacrae virginis lustrans emicuit

Walburgae M A 2.2 a01371 ?
139v 6 Quo viso miraculo non ad

Quo viso miraculo non ad humanae laudis est conversa favorem sed veram in arce pectoris humilitatem servavit

Walburgae M A 2.3 a01372 ?
139v 7 Advenit quidam rusticus contractus et

Advenit quidam rusticus contractus et curvus cellam beatae virginis introivit protinus nodosa congeries artuum protensa est

Walburgae M R 2.1 a01373 ?
140r 1 Cumque humi pavidus sterneretur et

Cumque humi pavidus sterneretur et diutius quasi redditurus animam palpitaret

Walburgae M V 01 a01373a ?
140r 2 Tuae preterea virginis presidia requirentes

Tuae preterea virginis presidia requirentes venere mulieres manuum curvedine in honestae quae missarum sollemnio dum astarent mox affuit Christi virtus et utraque in dempta pristina sanitate laete ad propria repedavere

Walburgae M R 2.2 a01374 ?
140r 3 Hae dum erectis ad superos

Hae dum erectis ad superos oculos cordis et corporis auxilium a domino poposcissent et supplici devotione rogarent

Walburgae M V 01 a01374a ?
140r 4 Pauper quidam ex utero matris

Pauper quidam ex utero matris caecus oratorium sacratae matris introivit ibique preces divitissimas fudit et visum quem quaesierat recepit

Walburgae M R 2.3 a01375 ?
140r 5 Cum subito dilapsus in terram

Cum subito dilapsus in terram coepit pallida membra saxosa volutare tellure et quasi ultimum clausurus diem sese in pavimento reflectere

Walburgae M V 01 a01375a ?
140r 6 Non immerito ista virgo laudatur

Non immerito ista virgo laudatur quae semetipsam ut aurem in fornace probavit

Walburgae M A 3.1 a01376 ?
140v 1 Ecce quae habuit pro deo

Ecce quae habuit pro deo obscuritatem praeparavit illi dominus claritatem in sempiternam

Walburgae M A 3.2 a01377 ?
140v 2 Dilecta deo in omnibus et

Dilecta deo in omnibus et laudibus et actibus modo suis meritis praesidium fert populis

Walburgae M A 3.3 a01378 ?
140v 3 Ecce virgo prudens quae aedificavit

Ecce virgo prudens quae aedificavit domum suam supra petram in cujus sancto corpore non est inventa labes quia deus elegit eam in sponsam sibi

Walburgae M R 3.1 a01379 ?
140v 4 Ecce vera Christi famula in

Ecce vera Christi famula in qua dolus non est

Walburgae M V 01 a01379a ?
140v 5 Christi virgo dilectissima virtutum operatrix

Christi virgo dilectissima virtutum operatrix magnifica opem fer miseris subveni domina clamantibus ad te jugiter

Walburgae M R 3.2 006278 ?
140v 6 Quoniam peccatorum mole premimur et

Quoniam peccatorum mole premimur et non est qui adjuvet

Walburgae M V 01 006278a ?
140v 7 Sancta Walburgis Christi virgo audi

Sancta Walburgis Christi virgo audi rogantes famulos et impetratam caelitus tu defer indulgentiam

Walburgae M R 3.3 007580 ?
140v 8 O sancta mater servorum gemitus

O sancta mater servorum gemitus suscipe clementer

Walburgae M V 01 007580zb ?
141r 1 Igitur cum fide Christi plenissima

Igitur cum fide Christi plenissima moribus esset insignis caritate referta vocante domino caelos ascendit

Walburgae L A 1 206942 ?
141r 2 Et facta est comes multitudo

Et facta est comes multitudo caelestis exercitus sanctissimae animae caelum gaudio penetranti laudans deum et dicens gloria tibi domine

Walburgae L A 2 206939 ?
141r 3 Sacratae vero moniales virginis con

Sacratae vero moniales virginis con famulae una cum fidelium turba populorum corpus ejus in loco celebri cum ejulatibus condiderunt

Walburgae L A 3 206959 ?
141r 4 Cum una plangentium ac merentium

Cum una plangentium ac merentium vox populorum altius resonabat

Walburgae L A 4 206932 ?
141r 5 O imitanda virginis castitas gloriosa

O imitanda virginis castitas gloriosa quae calcatis mundi illecebris pro temporalibus mercata est sempiterna

Walburgae L A 5 206951 ?
141r 6 Intuens in caelum beata virgo

Intuens in caelum beata virgo vidit gloriam sibi paratam et sanctissimam animam domino consignavit

Walburgae L A B 206810 ?
141r 7 Pretiosa et optima dei margarita

Pretiosa et optima dei margarita Walburgis virgo animarabili conversatione benigno animo et moribus omnibus sobria aspectu decora placuit deo et hominibus

Walburgae V2 A M 206811 ?
146r 1 Magnificandus et omnicolendus ubique timendus

Magnificandus et omnicolendus ubique timendus | Justitiae sedem qui Petri continet aedem | Nomine Paschalis venerandus vir specialis | Lux decus aecclesiae caput orbis imago sophiae | Examen juris pia forma sequenda futuris | Cujus ad adventum terror fregit Beneventum | Sit per eum salvus quem virginis aedidit alvus | Si genus et speciem dialectica cuncta novaret | Magnus Aristotiles si scire suum repararet | Tullius et Plato si surgant fonte renato | Si de Parnaso transferret carmina Naso | Magnificandus ut es vix dignum laude sonarent | Nobilitate tui generis nimis es specialis | Moribus et vita magis es quam pontificalis | Roma caput mundi si praemunita fuisset | Sedis apostolicae tibi pridem jura dedisset | Justitiae legi tua vox nihil ante tulisset | In Samio summo bivio sic vita regatur | Ne leve laeva levet levitatem dextera sequatur

Additamenta X Sq g02799 ?
Page 2 of 2