Hodie praeclarissimus deo dignus episcopus et Anglorum apostolus a terrenis separatus conjunctus est caelestibus cum gloria Gregorius
Ecce vere Israelita in quo dolus non est
O pastor apostolice Gregori beatissime tuo posce precamine incrementum ecclesiae tuo rigatae dogmate ac defensatae opere
Memor esto congregationis catholicae et dextera dei plantatae vineae
Gregorius vigiliis confectus et jejuniis et sic marcebat corpore et spe vigebat animae
Lentis quidem sed jugibus hic aestuabat febribus podagrae necnon syncopis pulsabatur incommodis
Caelesti cinctus verbere vir mirae innocentiae praesumebat se diligi quod merebatur argui
Bissenos nummos angelo hic dedit quasi naufrago huic scutellam argenteam quam sibi vidit reliquam
Virginum tria milia Romae pavit sub regula exceptis dei famulis longe vel prope positis
Jesu redemptor omnium*
Justus germinabit*
Christi fidelis famulus prudens quoque Gregorius postquam suo in tempore vixit ejus familiae caelo reddidit animam terrae carnis materiam
O Gregori dulcissimum sancti spiritus organum atque virtutum speculum posce nobis suffragium ut hoc possimus consequi quo te gaudemus perfrui