Estote fortes in bello et pugnate cum antiquo serpente et accipietis regnum aeternum alleluia
Beati mundo corde quoniam ipsi deum videbunt
Beati pacifici beati mundo corde quoniam ipsi deum videbunt
Beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam
Ego vos elegi de mundo quia mundus odio vos habuit
Fuerunt sine querela ante dominum et ab invicem non sunt separati calicem domini biberunt et amici dei facti sunt
Tamquam aurum in fornace probavit eos dominus
Exsultet caelum laudibus resultet terra gaudiis apostolorum gloriam sacra canunt sollemnia
In omnem terram*
Dum steteritis ante reges et praesides nolite praemeditari qualiter respondeatis dabitur enim vobis in illa hora quid loquamini
Venite adoremus regem apostolorum dominum
Exsultet*
In omnem terram exivit sonus eorum et in fines orbis terrae verba eorum
Clamaverunt justi et dominus exaudivit eos
Constitues eos principes super omnem terram memores erunt nominis tui domine