Ecce ego mitto vos sicut oves in medio luporum dicit dominus estote ergo prudentes sicut serpentes et simplices sicut columbae
Tradent enim vos in conciliis et in synagogis flagellabunt vos
Tollite jugum meum super vos dicit dominus et discite quia mitis sum et humilis corde jugum enim meum suave est et onus meum leve
Venite ad me omnes qui laboratis et onerati estis et invenietis requiem animabus vestris
Dum steteritis ante reges et praesides nolite cogitare quomodo aut quid loquamini dabitur enim vobis in illa hora quid loquamini
Cum autem inducent vos in synagogas ad magistratus nolite solliciti esse qualiter respondeatis
Principes populorum congregati sunt cum deo Abraham
Dedisti hereditatem timentibus nomen tuum domine
Annuntiaverunt opera dei et facta ejus intellexerunt
Constitues*
Vidi conjunctos viros habentes splendidas vestes et angelus domini locutus est ad me dicens isti sunt viri sancti facti amici dei
Hi sunt qui venerunt ex magna tribulatione et laverunt stolas suas in sanguine agni