Profana dum succenderet in aera flammam repulit quo extincta sunt incendia imbris fuit praesentia
Humore de paralysi curat puellam debilem morbique rasit fomitem sancti liquoris unguine
Pacem leproso dans viro sordes fugavit ulcerum et quod lavaret morbidos Jordanis est in osculo
His et per orbem cognitis ingentibus miraculis possessor alti spiritus nunc regnat in caelestibus
Gloria
1---ggf---hg--gh---j--k---jhg--hg--g---4