Adoraverunt viventem in saecula saeculorum mittentes coronas suas ante thronum domini dei sui
Venientes autem venient cum exsultatione portantes manipulos suos
Norunt infantes laudare deum qui loqui non noverant fiunt periti laude qui fuerant imperiti sermone
Erigitur itaque infantium aetas in laude quae delictorum non noverat crimen
Dignus a dignis laudatur et innocens Innocentium testimonio comprobatur
Exsultent justi*
Isti sunt sancti qui passi sunt propter te domine vindica eos quia clamant ad te cottidie
Vindica domine sanguine sanctorum