Cantabant sancti canticum novum ante sedem dei et agni et resonabat terra in voces eorum
Isti sunt qui venerunt ex magna tribulatione et laverunt stolas suas in sanguine agni
Coronavit eos dominus corona justitiae quia passi sunt pro domino et sequuntur agnum
Amaverunt Christum in vita sua imitati sunt eum in morte sua
Dicunt infantes domino laudes trucidati ab Herode occisi praedicant quod vivi non poterant
Licuit sanguine loqui quibus lingua non licuit miscent cum domino colloquia quibus humana negata sunt verba
Vindica domine sanguinem sanctorum tuorum qui effusus est