Browse Chants

Displaying 1-7 of 7 chants
Folio Incipit / Full text Feast CantusID Mode
214r 1 Angelorum esca nutrivisti populum tuum

Angelorum esca nutrivisti populum tuum et paratum panem de caelo praestitisti illis sine labore omne delectamentum in se habentem et omnis saporis suavitatem substantiam enim tuam et dulcedinem tuam quam in filios habes ostendebas

Corporis Christi V A M a00138 6
214r 2 Venite comedite panem meum et

Venite comedite panem meum et bibite vinum quod miscui vobis

Corporis Christi M I a01122 4
214r 3 Sacris sollemniis inclyta gaudia et

Sacris sollemniis inclyta gaudia et ex praecordiis sonent praeconia recedant vetera nova sint omnia corda voces et opera | Noctis recolitur cena novissima qua Christus creditur agnum et azyma dedisse fratribus juxta legitima priscis indulta fratribus | Post agnum typicum expletis epulis corpus dominicum datum discipulis sic totum omnibus quod totum singulis ejus fatemur manibus | Dedit fragilibus corporis ferculum dedit et tristibus sanguinis poculum dicens accipite quod trado vasculum omnes ex eo bibite | Sic sacrificium istud instituit cujus officium committi voluit solis presbyteris quibus sic congruit ut sumant et dent ceteris | Panis angelicus fit panis hominum dat panis caelicus figuris terminum o rex mirabilis manducat dominum pauper servus et humilis | Te trina deitas unaque poscimus sicut nos visitas sicut te colimus per tuas semitas duc nos quo tendimus ad lucem quam inhabitans Amen

Corporis Christi M H g01592 *
214r 4 Numquid poterit deus parare mensam

Numquid poterit deus parare mensam in deserto numquid et panem poterit dare aut parare mensam populo suo

Corporis Christi M A 1.1 a00484 1
214r 5 Parasti in conspectu meo mensam

Parasti in conspectu meo mensam adversus eos qui tribulant me impinguasti in oleo caput meum et calix meus inebrians quam praeclarus est

Corporis Christi M A 1.2 a00485 1
214r 6 De fructu operum tuorum satiabitur

De fructu operum tuorum satiabitur terra ut educas panem de terra et vinum laetificet cor hominis ut exhilaret faciem in oleo et panis cor hominis confirmet

Corporis Christi M A 1.3 a00486 1
214r 7 Petierunt et venit coturnix

Petierunt et venit coturnix alleluia R. et pane caeli saturavit eos alleluia

Corporis Christi M W 1 800340 *
Page 1 of 1