Browse Chants | Cantus Manuscript Database

Browse Chants

Displaying 1-10 of 10 chants
Siglum Folio Incipit / Full text Feast CantusID Mode
CH-E 121 311 1 Benedicta sit sancta Trinitas atque

Benedicta sit sancta Trinitas atque indivisa Unitas confitebimur ei quia fecit nobiscum misericordiam suam

De Trinitate MI In g01116 ? Image
CH-E 121 311 2 Benedicamus patri et filio cum

Benedicamus patri et filio cum sancto spiritu laudemus et superexaltemus eum in saecula

De Trinitate MI InV 01 g01116a ? Image
CH-E 121 311 3 Benedictus es domine qui intueris

Benedictus es domine qui intueris abyssos et sedes super cherubim

De Trinitate MI Gr g01117 ? Image
CH-E 121 311 4 Benedictus es in throno regni

Benedictus es in throno regni tui et laudabilis in saecula

De Trinitate MI GrV 01 g01117b ? Image
CH-E 121 312 1 Alleluia Benedictus es domine deus

Alleluia Benedictus es domine deus patrum nostrorum et laudabilis in saecula

De Trinitate MI Al g01113 ? Image
CH-E 121 312 2 Benedictus sit deus pater unigenitusque

Benedictus sit deus pater unigenitusque dei filius sanctus quoque spiritus quia fecit nobiscum misericordiam suam

De Trinitate MI Of g01120 ? Image
CH-E 121 312 3 Benedicamus patrem et filium cum

Benedicamus patrem et filium cum sancto spiritu laudemus et superexaltemus eum in saecula

De Trinitate MI OfV 01 g01120b ? Image
CH-E 121 312 4 Benedicite deum caeli et coram

Benedicite deum caeli et coram omnibus viventibus confitebimur ei quia fecit nobiscum misericordiam suam

De Trinitate MI Cm g01121.1 ? Image
CH-E 121 538 1 Benedicta semper sancta sit trinitas

Benedicta semper sancta sit trinitas deitas scilicet unica coaequalis gloria | Pater filius sanctus spiritus tria sunt nomina omnia eadem substantia | Deus genitor deus genitus in utroque sacer spiritus deitati socius | Non tres tamen dii sunt deus verus unus est sic pater dominus filius spiritus dominus | Proprietas in personis unitas est et in essentia | Majestas par et potestas decus honor aeque per omnia | Sidera maria continent arva simul et universa condita | Quem tremunt impia tartara colit quoque quem et abyssus infima | Nunc omnis vox atque lingua fateatur hunc laude debita | Quem laudet sol atque luna dignitas adoret angelica | Et nos voce praecelsa nunc simul jubilemus altithrono domino laudes in excelso | Eja et ea nunc omnes jubilemus organica cantica dulci melodia | O veneranda trinitas | O adoranda unitas | Per te sumus creati vera aeternitas | Per te sumus redempti summa tu caritas | Populum cunctum tu protege salva libera eripe et emunda | Te adoramus omnipotens tibi canimus tibi laus et gloria

De Trinitate MI Sq ah53081 ? Image
CH-E 121 541 1 Prompta mente trinitati canamus individuae |

Prompta mente trinitati canamus individuae | Patri summo qui condidit verbo cuncta | Ejusque sancto et unico filio deo | Universalem per quem pater fecit machinam | Spirituique qui procedit ab utroque | Et omne bonum fovet auget et adimplet | His tribus est par et simplex unaque deitas | Nescia crescendi numquam quae valet minui | Absque tempore regnans temporibus metas statuens | Et mortalibus pie quaerentibus vitam tribuens | Quam nobis dare dignetur

De Trinitate MI Sq ah50204 ? Image
Page 1 of 1