Ego autem in domino speravi exsultabo et laetabor in tua misericordia quia respexisti humilitatem meam
In te domine speravi non confundar in aeternum in justitia tua libera me
Miserere mihi*
Conturbata*
Domine fac mecum misericordiam tuam propter nomen tuum quia suavis est misericordia tua
Deus laudem meam ne tacueris quia os peccatoris et dolosi super me apertum est
Pro eo ut diligerent me detrahebant mihi ego autem orabam
Locuti sunt adversum me lingua dolosa et sermonibus odii circumdederunt me et expugnaverunt me gratis
Notas mihi fecisti vias vitae adimplebis me laetitia cum vultu tuo domine