Veni et ostende nobis faciem tuam domine qui sedes super cherubim et salvi erimus
Qui regis Israel intende qui deducis velut ovem Joseph
A summo caelo egressio ejus et occursus ejus usque ad summum ejus
Caeli enarrant gloriam dei et opera manuum ejus annuntiat firmamentum
In sole posuit tabernaculum suum et ipse tamquam sponsus procedens de thalamo suo
Domine deus virtutum converte nos et ostende faciem tuam et salvi erimus
Excita domine potentiam tuam et veni ut salvos facias nos
Qui regis Israel intende qui deducis velut ovem Joseph qui sedes super cherubim appare coram Ephraim Benjamin et Manasse
Benedictus es in firmamento caeli et laudabilis et gloriosus in saecula
Benedicite omnia opera domini domino benedicite caeli domino benedicite angeli domini domino
Hymnum dicite et superexaltate eum in saecula
Benedicite aquae quae super caelos sunt domino benedicite omnes virtutes domini domino benedicite sol et luna domino
Benedicite stellae caeli domino benedicite imber et ros domino benedicite omnes spiritus domino
Hymnum*
Benedicite ignis et aestus domino benedicite noctes et dies domino benedicite tenebrae et lumen domino
Benedicite frigus et cauma domino benedicite pruina et nives domino benedicite fulgura et nubes domino
Benedicat terra domino benedicite montes et colles domino benedicite omnia nascentia terrae domino
Benedicite maria et flumina domino benedicite fontes domino benedicite cete et omnia quae moventur in aquis domino
Benedicite volucres caeli domino benedicite bestiae et universa pecora domino benedicite filii hominum domino
Benedicat Israel domino benedicite sacerdotes domini domino benedicite servi domini domino
Benedicite spiritus et animae justorum domino benedicite sancti et humiles corde domino
Benedicite Ananias Azarias Misael domino
Qui sedes super cherubim appare coram Ephraim Benjamin et Manasse
Exsulta satis filia Sion praedica filia Jerusalem ecce rex tuus venit tibi sanctus et salvator
Loquetur pacem gentibus et potestas ejus a mari usque ad mare et a flumine usque ad terminos orbis terrae
Quia ecce venio et habitabo in medio tui dicit dominus omnipotens et confugient ad te in illa die omnes gentes et erunt tibi in plebem
Exsultavit ut gigas ad currendam viam a summo caelo egressio ejus et occursus ejus usque ad summum ejus