Scio cui credidi et certus sum quia potens est depositum meum servare in illum diem
Domine probasti me*
Qui operatus est Petro in apostolatu operatus est et mihi inter gentes et cognoverunt gratiam dei quae data est mihi
Gratia dei in me vacua non fuit sed gratia ejus semper in me manet
In omnem terram exivit sonus eorum et in fines orbis terrae verba eorum
Caeli enarrant gloriam dei et opera manuum ejus annuntiat firmamentum
Amen dico vobis quod vos qui reliquistis omnia et secuti estis me centuplum accipietis et vitam aeternam possidebitis