Browse Chants

Displaying 1-1 of 1 chants
Folio Incipit / Full text Feast CantusID Mode
372 1 Omnipotentem semper adorant et benedicunt

Omnipotentem semper adorant et benedicunt omne per aevum | Astra polorum cuncta chorique solque sororque lumina caeli | Hinc quoque lymphae quaeque supernae ros pluviaeque spiritus omnis | Ignis et aestas cauma geluque frigus et ardor atque pruina | Nix glaciesque noxque diesque lux tenebraeque fulgura nubes | Arida montes germina colles flumina fontes pontus et undae | Omnia viva quae vehit aequor quae vehit aer terraque nutrit | Cuncta hominum gens Israel ipse Christicolaeque servuli quique | Sancti humilesque corde benigno tresque pusilli exsuperantes | Rite camini ignei flammas jussa tyranni temnere prompti

Additamenta X H a01523 ? Image
Page 1 of 1