Humiliavit se in omnibus et coram deo invenit gratiam quoniam magna potentia dei et ab humilibus honoratur
Benedic anima mea dominum et omnia interiora mea nomen sanctum ejus
Alleluia Justus ut palma florebit sicut cedrus Libani multiplicabitur
Mihi autem absit gloriari nisi in cruce domini nostri Jesu Christi per quem mihi mundus crucifixus est et ego mundo
Tollite jugum meum super vos et discite a me quia mitis sum et humilis corde et invenietis requiem animabus vestris