Nobis datus nobis natus ex intacta virgine et in mundo conversatus sparso verbi semine sui moras incolatus miro clausit ordine
In supremae nocte cenae recumbens cum fratribus observata lege plene cibis in legalibus cibum turbae duodenae se dat suis manibus
Verbum caro panem verum verbo carnem efficit fitque sanguis Christi merum et si sensus deficit ad firmandum cor sincerum sola fides sufficit
Tantum ergo sacramentum veneremur cernui et antiquum documentum novo cedat ritui praestet fides supplementum sensuum defectui
Genitori genitoque laus et jubilatio salus honor virtus quoque sit et exaltatio procedenti ab utroque compar sit laudatio amen
Sacris sollemniis juncta sint gaudia et ex praecordiis sonent praeconia recedant vetera nova sint omnia corda vota et opera
Noctis recolitur cena novissima qua Christus creditur agnum et azyma dedisse fratribus juxta legitima priscis indulta patribus