Post agnum typicum expletis epulis corpus dominicum datum discipulis sic totum omnibus quod totum singulis ejus fatemur manibus
Dedit fragilibus corporis ferculum dedit et tristibus sanguinis poculum dicens accipite quod trado vasculum omnes ex eo bibite
Sic sacrificium istud instituit cujus officium committi voluit solis presbyteris quibus sic congruit ut sumant et dent ceteris
Panis angelicus fit panis hominum dat panis caelicus figuris terminum o res mirabilis manducat dominum pauper servus et humilis
Te trina deitas unaque poscimus sic nos tu visitas sicut te colimus per tuas semitas duc nos quo tendimus ad lucem quam inhabitas amen
Verbum supernum prodiens nec patris linquens dexteram ad opus suum exiens venit ad vitae vesperam
In mortem a discipulo suis tradendus aemulis prius in vitae ferculo se tradidit discipulis
Quibus sub bina specie carnem dedit et sanguinem ut duplicis substantiae totum cibaret hominem