Janitor caeli doctor orbis pariter judices saecli vera mundi lumina per crucem alter alter ense triumphans vitae senatum laureati possident
O felix Roma quae tantorum principum es purpurata sanguine non laude tua sed ipsorum meritis excellis omnem mundi pulchritudinem
Jam bone pastor Petre clemens accipe vota precantum et peccati vincula resolve tibi potestate tradita qua cunctis caelum verbo claudis aperis
Doctor egregie Paule mores instrue et mente polum nos transferre satage donec perfectum largiatur plenius evacuato quod ex parte gerimus
Olivae binae pietatis unicae fide devotos spe robustos maxime fonte repletos caritatis geminae post mortem carnis impetrate vivere
Sit trinitati sempiterna gloria honor potestas atque jubilatio in unitate cui manet imperium ex tunc et modo per aeterna saecula amen
Aeterna Christi munera*
Doctor egregie*
Adsunt festa jubilaea in Mariae nunc gaudia tota psallat ecclesia devota laudum dramata