Cujus sacrata viscera dei invisit gratia ut esset virgo gravida tori virilis nescia
Haec paranympho dum credit sacrum hanc pneuma replevit alvus tumescit et gerit verbum patris quod meruit
Confestim montes adiit Elisabeth salutavit obviis eam suscipit ulnis stringit et circuit
Sacri junguntur uteri milesque sui domini praesentiam dum percipit hunc exsultando suscipit
Clamat anus cum jubilo plena sancto paraclito beata tu in filio quae credidisti domino
Exsultet caeli regia et mundialis machina abyssus atque maria laudent deum per saecula
Patri summo cum filio sancto quoque spiritu sit sempiterna gloria in unitate solida amen
O Christi mater fulgida scatens fons omni gratia lux pellens quaeque nubila Maria venustissima
Gestas quae castimonia intacta patrem filia virgo monarcham inclyta genetrix pudicissima