Oculi tui sancta dei genetrix sicut piscinae in Hesebon quae sunt in porta filiae multitudinis alleluia
Nigra sum sed formosa filiae Jerusalem ideo dilexit me rex et introduxit me in cubiculum suum
Surge aquilo et veni auster perfla hortum meum et fluent aromata illius