Browse Chants

Displaying 1401-1500 of 3170 chants
Folio Incipit / Full text Feast CantusID Mode
139v 3 Verbum caro panem verum verbo

Verbum caro panem verum verbo carnem efficit fitque sanguis Christi merum et si sensus deficit ad firmandum cor sincerum sola fides sufficit

Corporis Christi V HV 04 830393:04 * Image
139v 4 Tantum ergo sacramentum veneremur cernui

Tantum ergo sacramentum veneremur cernui et antiquum documentum novo cedat ritui praestet fides supplementum sensuum defectui

Corporis Christi V HV 05 830393:05 * Image
139v 5 Genitori genitoque laus et jubilatio

Genitori genitoque laus et jubilatio salus honor virtus quoque sit et exaltatio procedenti ab utroque compar sit laudatio amen

Corporis Christi V HV 06 830393:06 * Image
139v 6 Sacris sollemniis juncta sint gaudia

Sacris sollemniis juncta sint gaudia et ex praecordiis sonent praeconia recedant vetera nova sint omnia corda vota et opera

Corporis Christi M HV 01 830301:01 2T Image
139v 7 Noctis recolitur cena novissima qua

Noctis recolitur cena novissima qua Christus creditur agnum et azyma dedisse fratribus juxta legitima priscis indulta patribus

Corporis Christi M HV 02 830301:02 * Image
140r 1 Post agnum typicum expletis epulis

Post agnum typicum expletis epulis corpus dominicum datum discipulis sic totum omnibus quod totum singulis ejus fatemur manibus

Corporis Christi M HV 03 830301:03 * Image
140r 2 Dedit fragilibus corporis ferculum dedit

Dedit fragilibus corporis ferculum dedit et tristibus sanguinis poculum dicens accipite quod trado vasculum omnes ex eo bibite

Corporis Christi M HV 04 830301:04 * Image
140r 3 Sic sacrificium istud instituit cujus

Sic sacrificium istud instituit cujus officium committi voluit solis presbyteris quibus sic congruit ut sumant et dent ceteris

Corporis Christi M HV 05 830301:05 * Image
140r 4 Panis angelicus fit panis hominum

Panis angelicus fit panis hominum dat panis caelicus figuris terminum o res mirabilis manducat dominum pauper servus et humilis

Corporis Christi M HV 06 830301:06 * Image
140r 5 Te trina deitas unaque poscimus

Te trina deitas unaque poscimus sic nos tu visitas sicut te colimus per tuas semitas duc nos quo tendimus ad lucem quam inhabitas amen

Corporis Christi M HV 07 830301:07 * Image
140r 6 Verbum supernum prodiens nec patris

Verbum supernum prodiens nec patris linquens dexteram ad opus suum exiens venit ad vitae vesperam

Corporis Christi L HV 01 830336:01 8 Image
140r 7 In mortem a discipulo suis

In mortem a discipulo suis tradendus aemulis prius in vitae ferculo se tradidit discipulis

Corporis Christi L HV 02 830336:02 * Image
140r 8 Quibus sub bina specie carnem

Quibus sub bina specie carnem dedit et sanguinem ut duplicis substantiae totum cibaret hominem

Corporis Christi L HV 03 830336:03 * Image
140v 1 Se nascens dedit socium convescens

Se nascens dedit socium convescens in edulium se moriens in pretium se regnans dat in praemium

Corporis Christi L HV 04 830336:04 * Image
140v 2 O salutaris hostia quae caeli

O salutaris hostia quae caeli pandis ostium bella premunt hostilia da robur fer auxilium

Corporis Christi L HV 05 830336:05a * Image
140v 3 Uni trinoque domino sit sempiterna

Uni trinoque domino sit sempiterna gloria qui vitam sine termino nobis donet in patria amen

Corporis Christi L HV 06 830336:06 * Image
140v 4 Ut queant laxis resonare fibris

Ut queant laxis resonare fibris mira gestorum famuli tuorum solve polluti labii reatum sancte Joannes

Joannis Baptistae V HV 01 008406:01 2 Image
140v 5 Nuntius celso veniens Olympo te

Nuntius celso veniens Olympo te patri magnum fore nasciturum nomen et vitae seriem gerendae ordine promit

Joannis Baptistae V HV 02 008406:02 * Image
140v 6 Ille promissi dubius superni perdidit

Ille promissi dubius superni perdidit promptae modulos loquelae sed reformasti genitus peremptae organa vocis

Joannis Baptistae V HV 03 008406:03 * Image
140v 7 Ventris obstruso positus cubili senseras

Ventris obstruso positus cubili senseras regem thalamo manentem hinc parens nati meritis uterque abdita pandit

Joannis Baptistae V HV 04 008406:04 * Image
140v 8 Antra deserti teneris sub annis

Antra deserti teneris sub annis civium turmas fugiens petisti ne levi saltem maculare vitam famine possis

Joannis Baptistae V HV 05 008406:05 * Image
140v 9 Praebuit hirtum tegimen camelus artubus

Praebuit hirtum tegimen camelus artubus sacris strophium bidentes cui latex haustum sociata pastum mella locustis

Joannis Baptistae V HV 06 008406:06 * Image
141r 1 Ceteri tantum cecinere vatum corde

Ceteri tantum cecinere vatum corde praesago jubar affuturum tu quidem mundi scelus auferentem indice prodis

Joannis Baptistae V HV 07 008406:07 * Image
141r 2 Non fuit vasti spatium per

Non fuit vasti spatium per orbis sanctior quisquam genitus Joanne qui nefas saecli meruit lavantem tingere lymphis

Joannis Baptistae V HV 08 008406:08 * Image
141r 3 O nimis felix meritique celsi

O nimis felix meritique celsi nesciens labem nivei pudoris praepotens martyr eremique cultor maxime vatum

Joannis Baptistae V HV 09 008406:09 * Image
141r 4 Serta ter denis alios coronant

Serta ter denis alios coronant aucta crementis duplicata quosdam trina centeno cumulata fructu te sacer ornant

Joannis Baptistae V HV 10 008406:10 * Image
141r 5 Nunc potens nostri meritis opimis

Nunc potens nostri meritis opimis pectoris duros lapides repelle asperum planans iter et reflexos dirige calles

Joannis Baptistae V HV 11 008406:11 * Image
141r 6 Ut pius mundi sator et

Ut pius mundi sator et redemptor mentibus pulsa livione puris rite dignetur veniens sacratos ponere gressus

Joannis Baptistae V HV 12 008406:12 * Image
141r 7 Laudibus cives celebrant superni te

Laudibus cives celebrant superni te deus simplex pariterque trine supplices et nos veniam precamur parce redemptis amen

Joannis Baptistae V HV 13 008406:13 * Image
141r 8 Aurea luce et decore roseo

Aurea luce et decore roseo lux lucis omne perfudisti saeculum decorans caelos inclyto martyrio hac sacra die quae dat reis veniam

Petri, Pauli V HV 01 008268:01 4 Image
141v 1 Janitor caeli doctor orbis pariter

Janitor caeli doctor orbis pariter judices saecli vera mundi lumina per crucem alter alter ense triumphans vitae senatum laureati possident

Petri, Pauli V HV 02 008268:02 * Image
141v 2 O felix Roma quae tantorum

O felix Roma quae tantorum principum es purpurata sanguine non laude tua sed ipsorum meritis excellis omnem mundi pulchritudinem

Petri, Pauli V HV 03 008268:07 * Image
141v 3 Jam bone pastor Petre clemens

Jam bone pastor Petre clemens accipe vota precantum et peccati vincula resolve tibi potestate tradita qua cunctis caelum verbo claudis aperis

Petri, Pauli V HV 04 008268:03 * Image
141v 4 Doctor egregie Paule mores instrue

Doctor egregie Paule mores instrue et mente polum nos transferre satage donec perfectum largiatur plenius evacuato quod ex parte gerimus

Petri, Pauli V HV 05 008268:04 * Image
141v 5 Olivae binae pietatis unicae fide

Olivae binae pietatis unicae fide devotos spe robustos maxime fonte repletos caritatis geminae post mortem carnis impetrate vivere

Petri, Pauli V HV 06 008268:05 * Image
141v 6 Sit trinitati sempiterna gloria honor

Sit trinitati sempiterna gloria honor potestas atque jubilatio in unitate cui manet imperium ex tunc et modo per aeterna saecula amen

Petri, Pauli V HV 07 008268:06 * Image
141v 7 Aeterna Christi munera*

Aeterna Christi munera*

Pauli M H 830011 * Image
141v 8 Doctor egregie*

Doctor egregie*

Pauli L H 008268:04 * Image
141v 9 Adsunt festa jubilaea in Mariae

Adsunt festa jubilaea in Mariae nunc gaudia tota psallat ecclesia devota laudum dramata

Visitatio Mariae V HV 01 830009:01 4 Image
142r 1 Cujus sacrata viscera dei invisit

Cujus sacrata viscera dei invisit gratia ut esset virgo gravida tori virilis nescia

Visitatio Mariae V HV 02 830009:02 * Image
142r 2 Haec paranympho dum credit sacrum

Haec paranympho dum credit sacrum hanc pneuma replevit alvus tumescit et gerit verbum patris quod meruit

Visitatio Mariae V HV 03 830009:03 * Image
142r 3 Confestim montes adiit Elisabeth salutavit

Confestim montes adiit Elisabeth salutavit obviis eam suscipit ulnis stringit et circuit

Visitatio Mariae V HV 04 830009:04 * Image
142r 4 Sacri junguntur uteri milesque sui

Sacri junguntur uteri milesque sui domini praesentiam dum percipit hunc exsultando suscipit

Visitatio Mariae V HV 05 830009:05 * Image
142r 5 Clamat anus cum jubilo plena

Clamat anus cum jubilo plena sancto paraclito beata tu in filio quae credidisti domino

Visitatio Mariae X HV 06 830009:06 * Image
142r 6 Exsultet caeli regia et mundialis

Exsultet caeli regia et mundialis machina abyssus atque maria laudent deum per saecula

Visitatio Mariae V HV 07 830009:07 * Image
142r 7 Patri summo cum filio sancto

Patri summo cum filio sancto quoque spiritu sit sempiterna gloria in unitate solida amen

Visitatio Mariae V HV 08 830009:08 * Image
142r 8 O Christi mater fulgida scatens

O Christi mater fulgida scatens fons omni gratia lux pellens quaeque nubila Maria venustissima

Visitatio Mariae C HV 01 830421:01 8 Image
142r 9 Gestas quae castimonia intacta patrem

Gestas quae castimonia intacta patrem filia virgo monarcham inclyta genetrix pudicissima

Visitatio Mariae C HV 02 830421:02 * Image
142v 1 Tua prece hanc miseram pusillamque

Tua prece hanc miseram pusillamque plebeculam subleva per auxilium quae jacet nexu criminum

Visitatio Mariae C HV 03 830421:03 * Image
142v 2 O advocata strenua hostem nostrum

O advocata strenua hostem nostrum extermina depelle quaeque noxia impetra caeli gaudia

Visitatio Mariae C HV 04 830421:04 * Image
142v 3 Sit gloria deo patri Jesu

Sit gloria deo patri Jesu Chistoque filio spiritui paraclito trino et uni domino amen

Visitatio Mariae C HV 05 830421:05 * Image
142v 4 In Mariam vitae viam veram

In Mariam vitae viam veram matrem viventium pie venit qui redemit peccata delinquentium

Visitatio Mariae M HV 01 830161:01 8 Image
142v 5 Gressum coepit cum concepit Maria

Gressum coepit cum concepit Maria multum properans visitavit confortavit Elisabeth congratulans

Visitatio Mariae M HV 02 830161:02 * Image
142v 6 Salutatur inflammatur Elisabeth et filius

Salutatur inflammatur Elisabeth et filius inaudita fiunt ita de dono sancti spiritus

Visitatio Mariae M HV 03 830161:03 * Image
142v 7 Impraegnata gravidata fit mater olim

Impraegnata gravidata fit mater olim sterilis infans datus nondum natus exsultat Christo jubilis

Visitatio Mariae M HV 04 830161:04 * Image
142v 8 Servit major gaudet minor Maria

Servit major gaudet minor Maria fert solatium visitatis praeparatis ad spiritum propheticum

Visitatio Mariae M HV 05 830161:05 * Image
142v 9 Praecursorem et doctorem Maria manu

Praecursorem et doctorem Maria manu indicat qui rectorem purgatorem digito mundi nuntiat

Visitatio Mariae M HV 06 830161:06 * Image
142v 10 Leva gregem duc ad regem

Leva gregem duc ad regem Maria cunctos visitans ut salvetur et laetetur cum tu sis mater medians amen

Visitatio Mariae M HV 07 830161:07 * Image
143r 1 En miranda prodigia concepit nam

En miranda prodigia concepit nam virguncula fit Jesu Christi gerula Maria sacratissima

Visitatio Mariae L HV 01 830329:01 8 Image
143r 2 Anus aetate marcida prolis gestat

Anus aetate marcida prolis gestat solatia tument ad partum gelida grandaevae matris viscera

Visitatio Mariae L HV 02 830329:02 * Image
143r 3 Hic perit omnis regula naturaeque

Hic perit omnis regula naturaeque molimina hic cessat omnis ratio cedens dei miraculo

Visitatio Mariae L HV 03 830329:03 * Image
143r 4 Salutat mater domini matrem vatis

Salutat mater domini matrem vatis mirifici et vates cum praeconio reddit salutes domino

Visitatio Mariae L HV 04 830329:04 * Image
143r 5 Laudemus et nos dominum patrem

Laudemus et nos dominum patrem et patris filium sanctum quoque paraclitum nunc et per omne saeculum amen

Visitatio Mariae L HV 05 830329:05 * Image
143r 6 Magno salutis gaudio laetetur omne

Magno salutis gaudio laetetur omne saeculum Jesus redemptor omnium sanavit orbem languidum

Mariae Magdalenae V HV 01 008343:01 7 Image
143r 7 Sex ante paschae ferias advenit

Sex ante paschae ferias advenit in Bethaniam ubi pie post triduum resuscitavit Lazarum

Mariae Magdalenae V HV 02 008343:02 * Image
143r 8 Nardi Maria pistici sumpsit libram

Nardi Maria pistici sumpsit libram mox optimi unxit beatos domini pedes rigando lacrimis

Mariae Magdalenae V HV 03 008343:03 * Image
143v 1 Honor decus imperium sit trinitati

Honor decus imperium sit trinitati unicae patri nato paraclito per infinita saecula amen

Mariae Magdalenae V HV 04 008343:13 * Image
143v 2 Hujus obtentu*

Hujus obtentu*

Mariae Magdalenae M H 830150 * Image
143v 3 Jam bone pastor*

Jam bone pastor*

Vincula Petri V H 008268:03 * Image
143v 4 Aeterna Christi*

Aeterna Christi*

Vincula Petri M H 830011 * Image
143v 5 O quam glorifica luce coruscas

O quam glorifica luce coruscas stirpis Davidicae regia proles sublimis residens virgo Maria supra caeligenas aetheris omnes

Assumptio Mariae V HV 01 008362:01 2 Image
143v 6 Tu cum virgineo mater honore

Tu cum virgineo mater honore angelorum domino pectoris aulam sacris visceribus casta parasti natus hinc deus est corpore Christus

Assumptio Mariae V HV 02 008362:02 * Image
143v 7 Quem cunctus venerans orbis adorat

Quem cunctus venerans orbis adorat cui nunc rite genu flectitur omne a quo nos petimus te veniente abjectis tenebris gaudia lucis

Assumptio Mariae V HV 03 008362:03 * Image
143v 8 Hoc largire pater luminis omnis

Hoc largire pater luminis omnis natum per proprium flamine sancto qui tecum nitida vivit in aethra regnans ac moderans saecula cuncta amen

Assumptio Mariae V HV 04 008362:04 * Image
143v 9 Memento salutis*

Memento salutis*

Assumptio Mariae C H 830221 * Image
143v 10 Quem terra*

Quem terra*

Assumptio Mariae M H 008375 * Image
143v 11 O gloriosa*

O gloriosa*

Assumptio Mariae L H 008375e * Image
143v 12 Sancte dei pretiose protomartyr Stephane

Sancte dei pretiose protomartyr Stephane qui virtute caritatis circumfultus undique dominum pro inimico exorasti populo

Stephani X HV 01 830309:01 1 Image
144r 1 Funde preces pro devoto tibi

Funde preces pro devoto tibi nunc collegio ut tuo propitiatus interventu dominus nos purgatos a peccatis jungat caeli civibus

Stephani X HV 02 830309:02 * Image
144r 2 Gloria et honor deo usquequo

Gloria et honor deo usquequo altissimo una patri filioque inclyto paraclito cui laus est et potestas per aeterna saecula amen

Stephani X HV 03 830309:03 * Image
144r 3 Magne pater Augustine preces nostras

Magne pater Augustine preces nostras suscipe et per eas conditori nos placare satage atque rege gregem tuum summum decus praesulum

Augustini V HV 01 830207:01 2 Image
144r 4 Magne pater Augustine preces nostras

Magne pater Augustine preces nostras suscipe et per eas conditori nos placare satage atque rege gregem tuum summum decus praesulum

Augustini V HV 01 830207:01 1 Image
144v 1 Amatorem paupertatis te collaudant pauperes

Amatorem paupertatis te collaudant pauperes assertorem veritatis amant veri judices frangis nobis favos mellis de scripturis disserens

Augustini V HV 02 830207:02 * Image
144v 2 Quae obscura prius erant nobis

Quae obscura prius erant nobis plana faciens tu de verbis salvatoris dulcem panem conficis et propinas potum vitae de psalmorum nectare

Augustini V HV 03 830207:03 * Image
144v 3 Tu de vita clericorum sanctam

Tu de vita clericorum sanctam scribis regulam quam qui amant et sequuntur viam tenant regiam atque tuo sancto ductu redeunt ad patriam

Augustini V HV 04 830207:04 * Image
144v 4 Regi regum salus vita decus

Regi regum salus vita decus et imperium trinitati laus et honor sit per omne saeculum qui concives nos ascribat supernorum civium amen

Augustini V HV 05 830430:05 * Image
144v 5 Caeli cives adplaudite et vos

Caeli cives adplaudite et vos fratres concinite patris vestri sollemnia solis reduxit orbita

Augustini M HV 01 830056:01 8 Image
145r 1 Hinc ergo psalmi resonent hinc

Hinc ergo psalmi resonent hinc lectiones concrepent et hymnorum dulcisona multiplicentur cantica

Augustini M HV 02 830056:02 * Image
145r 2 Quod lingua foris personat intus

Quod lingua foris personat intus affectus sentiat nec imitari pigeat quod laudare mens approbat

Augustini M HV 03 830056:03 * Image
145r 3 Hunc post mundi pericula caeli

Hunc post mundi pericula caeli suscepit curia quem cum suis fidelibus jam salutavit dominus

Augustini M HV 04 830056:04 * Image
145r 4 Conemur totis nisibus jungamus preces

Conemur totis nisibus jungamus preces precibus ut Augustini meritis caeli fruamur gaudiis

Augustini M HV 05 830056:05 * Image
145r 5 Deo patri sit gloria*

Deo patri sit gloria*

Augustini M HV 06 830056:07 * Image
145r 6 Ave maris stella dei mater

Ave maris stella dei mater alma atque semper virgo felix caeli porta

Nativitas Mariae V HV 01 008272:01 1 Image
145r 7 Sumens illud ave Gabrielis ore

Sumens illud ave Gabrielis ore funda nos in pace mutans nomen Evae

Nativitas Mariae V HV 02 008272:02 * Image
145r 8 Solve vincla reis profer lumen

Solve vincla reis profer lumen caecis mala nostra pelle bona cuncta posce

Nativitas Mariae V HV 03 008272:03 * Image
145r 9 Monstra te esse matrem sumat

Monstra te esse matrem sumat per te precem qui pro nobis natus tulit esse tuus

Nativitas Mariae V HV 04 008272:04 * Image
145r 10 Virgo singularis inter omnes mitis

Virgo singularis inter omnes mitis nos culpis solutos mites fac et castos

Nativitas Mariae V HV 05 008272:05 * Image
145r 11 Vitam praesta puram iter para

Vitam praesta puram iter para tutum ut videntes Jesum semper collaetemur

Nativitas Mariae V HV 06 008272:06 * Image
145r 12 Sit laus deo patri summo

Sit laus deo patri summo Christo decus spiritui sancto honor trinus unus amen

Nativitas Mariae V HV 07 008272:07 * Image
145v 1 Memento salutis*

Memento salutis*

Nativitas Mariae C H 830221 * Image
Page 15 of 32