Benedicta sit sancta trinitas atque indivisa unitas confitebimur ei quia fecit nobiscum misericordiam suam
Benedicamus patrem et filium cum sancto spiritu
Benedictus es domine qui intueris abyssos et sedes super cherubim
Benedicite deum caeli quia fecit nobiscum misericordiam suam
Alleluia Benedictus*
Benedictus sit deus pater unigenitusque dei filius sanctus quoque spiritus quia fecit nobiscum misericordiam suam
Benedicimus deum caeli et coram omnibus viventibus confitebimur ei quia fecit nobiscum misericordiam suam