Ego autem in domino speravi exsultabo et laetabor in tua misericordia quia respexisti humilitatem meam
In te domine speravi non confundar in aeternum in justitia tua libera me
Miserere mihi domine quoniam infirmus sum sana me domine
Conturbata sunt omnia ossa mea et anima mea turbata est valde
Domine fac mecum misericordiam tuam propter nomen tuum quia suavis est misericordia tua
Notas mihi fecisti vias vitae adimplebis me laetitia cum vultu tuo domine