Laetemur omnes in domino hodiernum diem sollemniter celebrantes quo beatus Paulus conversione sua praesentem mundum decoravi
Domine probasti me et cognovisti me tu cognovisti sessionem meam et resurrectionem meam
Qui operatus est Petro in apostolatum operatus est et mihi inter gentes et cognoverunt gratiam dei quae data est mihi
Gratia dei in me vacua non fuit sed gratia ejus semper in me manet
Alleluia Magnus sanctus Paulus vas electionis vere digne est glorificandus
Tu es vas electionis sancte Paule Apostole vere digne es glorificandus
Praedicator veritatis et doctor gentium in fide et veritate
Per te omnes gentes cognoverunt gratiam dei
Intercede pro nobis ad deum qui te elegit
Mihi autem*
Amen dico*