Benedicite domino omnes angeli ejus potentes virtutes qui facitis verbum ejus ad audiendam vocem sermonum ejus
Benedic anima mea domino et omnia quae intra me sunt nomini sancto ejus
Benedicite domino omnes angeli ejus potentes virtute qui facitis verbum ejus
Benedic anima mea domino et omnia interiora mea nomen sanctum ejus
Alleluia In conspectu angelorum psallam tibi domine deus meus
Stetit angelus juxta aram templi habens thuribulum aureum in manu sua et data sunt ei incensa multa et ascendit fumus aromatum in conspectu dei
Benedicite omnes angeli domini dominum hymnum dicite et superexaltate eum in saecula