Timor et tremor venit in
- Folio
- 115r
- Sequence
- 3
- Differentia
- *
- Addendum
- P: 230
- Full text as in Source (standardized spelling)
- Timor et tremor venit in Ninivem civitatem magnam per quem sceleratae plebi indicitur jejunium et luctuosa turba induitur cilicio contigit autem et regem nobilem de solio suo descendere ut esset humilior cunctis lugentibus et praedicavit per universum regnum omnes viri et sexus femineus non gustent quicquam boves et pecora non pascantur herbis terrae pueri et vituli non sugant matris ubera sed clament ad eum in fortitudine ternis diebus ne patiantur ut Sodoma sed tu deus omnipotens misericors et miserator misertus esto miseris nos sumus opera tua quos dedisti filio tuo in hereditatem sibi noli claudere aures tuas ad preces nostras sed adiuva quae vide afflictionem populi illud revolve quod nobis pollicitus es dicens convertimini ad me et ego revertar ad vos alleluia
- Full text as in Source (source spelling)
- Timor et tremor venit in niniven civitatem magnam per quem scelerate plebi indicitur ieiunium et luctuosa turba induitur cilitio contigit autem et regem nobilem de solio suo descendere ut esset humilior cunctis lugentibus et predicavit per universum regnum omnes viri et sexus femineus non gustent quicquam boves et pecora non pascantur herbis terre pueri et vituli non sugant matris ubera sed clament ad eum in fortitudine ternis diebus ne paciantur ut sodoma sed tu deus omnipotens misericors et miserator misertus esto miseris nos sumus opera tua quos dedisti filio tuo in hereditatem sibi noli claudere aures tuas ad preces nostras sed adiuva que vide afflictionem populi illud revolve quod nobis pollicitus es dicens convertimini ad me et ego revertar ad vos alleluia
List of concordances
For concordances, please consult the Cantus Index entry for Cantus ID 005153.