Nato canunt omnia domino pie

Folio
005v
Sequence
2
Service
MI
Genre
Sq
Cantus ID
ah53024
Mode
7
Finalis
G
Full text as in Source (standardized spelling)
Nato canunt omnia domino pie agmina | Syllabatim pneumata perstingendo organica | Haec dies sacrata in qua nova sunt gaudia mundo plene dedita | Hac nocte praecelsa intonuit et gloria in voce angelica | Fulserunt et immania nocte media pastoribus lumina | Dum fovent sua pecora subito diva praecipiunt monita | Natus alma virgine qui extat ante saecula | Est immensa in caelo gloria pax et in terra | Sic ergo caeli caterva altissimae jubila | Et tanto canore tremat alta poli machina | Sonent et per omnia hac in die gloria voce clara reddita | Humana concrepent cuncta natum deum et terra | Confracta sunt imperia hostis crudelissima | Pax in terra reddita nunc laetentur omnia nati per exordia | Solus qui tuetur omnia | Solus qui condidit omnia | Ipse sua pietate solvat omnia peccata nostra
Full text as in Source (source spelling)
Nato canunt omnia domino pie agmina | Sillabatim pneumata perstingendo organica | Hec dies sacrata in qua nova sunt gaudia mundo plene dedita | Hac nocte precelsa intonuit et gloria in voce angelica | Fulserunt et immania nocte media pastoribus lumina | Dum fovent sua pecora subito diva precipiunt monita | Natus alma virgine qui exstat ante secula | Est immensa in celo gloria pax et in terra | Sic ergo celi caterva altissime iubila | Et tanto canore tremat alta poli machina | Sonent et per omnia hac in die gloria voce clara reddita | Humana concrepent cuncta natum deum et terra | Confracta sunt imperia hostis crudelissima | Pax in terra reddita nunc letentur omnia nati per exordia | Solus qui tuetur omnia | Solus qui condidit omnia | Ipse sua pietate solvat omnia peccata nostra

Concordances

Loading concordances... Display the concordances connected with this chant

Melodies

Loading melodies... Display the melodies connected with this chant