Dum fabricator mundi mortis supplicium pateretur in

Folio
049v
Sequence
1
Service
X
Genre
A
Cantus ID
002453
Mode
2
Full text as in Source (standardized spelling)
Dum fabricator mundi mortis supplicium pateretur in cruce clamans voce magna tradidit spiritum et ecce velum templi scissum est monumenta aperta sunt terraemotus enim factus fuit magnus quia mortem filii dei clamabat mundus se sustinere non posse aperto ergo per militis lancea latere crucifixi domini exivit sanguis et aqua in redemptionem salutis nostrae o admirabile pretium cujus pondere captivitas redempta est mundi tartarea infracta sunt claustra inferni et aperta est nobis janua regni
Full text as in Source (source spelling)
Dum fabricator mundi mortis supplicium pateretur in cruce clamans voce magna tradidit spiritum Et ecce velum templi scissum est Monumenta aperta sunt Terremotus enim factus fuit magnus quia mortem filii dei clamabat mundus se sustinere non posse Aperto ergo per militis lancea latere crucifixi domini Exivit sanguis et aqua In redemptionem salutis nostre O admirabile precium cuius pondere captivitas redempta est mundi tartarea infracta sunt claustra inferni et aperta est nobis ianua regni
Indexing Notes
Cantrices. Dum fabricator [etc.] Dum inchoatur sacerdos abluens manus et dicens confessionem cum sibi ministrantibus stola resumpta cum duobus sub diaconibus candelabra ferentibus et cum duobus levitis quorum unus turribulum alter ferat offertorium se precedentibus cum dicitur. Et ecce [etc.] Ingrediatur ad locum ubi servatur corpus dominicum cum dicitur. Monumementa [etc.] Aperiatur archam sive armorium cum dicitur. Terre motus [etc.] Adorantes in terram prosternantur cum dicitur. Aperto [etc.] Calice disco operitur cum dicitur. Exivit [etc.] Tunc a diacono vinum et aqua mittatur in calice. In redemptio [etc.] Assumatur corpus domini a sacerdote et a diacono calix et precedentibus turribulo et candelabris cum dicitur. [Marginal addition: ant. in coro cantatur.] [O admirabile etc.]

Concordances

Loading concordances... Display the concordances connected with this chant

Melodies

Loading melodies... Display the melodies connected with this chant