Gaude Maria virgo dei genetrix
- Full text as in Source (standardized spelling)
-
Gaude Maria virgo dei genetrix | Quae promissis Gabrielis | Spe devota credidisti | Numine tu sancti spiritus repleta gignis clausa filium | Qui mundi regit machinam | In tuo partu ad turrim gregis canunt angeli | Quippe jacente suo rectore in praesepio urbis Bethlemiticae | Te nomen Jesu edocuit caelestis nuntius | Quod circumciso imponeres intacta filio | Qui scit solus nostra crimina cum patre sanctoque spiritu rite circumcidere | Ad tuas manus magi tria munera deferunt | Quae vitam nostram et fidei figurant regulam | Te primum Christus potentatus sui instruxit dolentem gloriam | Te primo signo deitatis suae donaverat vina faciens | Ergo precamur ut nostri reatus apud clementem patrem fias interventrix | Qui te in terris ejus hic parentem delegit quem rex caeli regem generavit | Et te jam splendentem in praesentia dei | Te corde contrito te flagitamus nos nos tuorum ut mansorem viscerum tueri preceris
- Full text as in Source (source spelling)
-
AEUIA | GAUDE MARIA VIRGO dei genitrix | Quae promissis gabrihelis | Spe devota credidisti | Numine tu sancti spiritus repleta gignis clausa filium | Qui mundi regit machinam | In tuo partu ad turrim gregis canunt angeli | Quippe iacente suo rectore in praesepio urbis bethlemiticae | Te nomen IHCU edocuit caelestis nuntius | Quod circumciso imponeres intacta filio | Qui scit solus nostra crimina cum patre sanctoque spiritu rite circumcidere | Ad tuas manus magi tria munera deferunt | Quae vitam nostram et fidei figurant regulam | Te primum XPICTUC potentatus sui instruxit dolentem gloriam | Te primo signo deitatis suae donaverat vina faciens | Ergo precamur ut nostri reatus apud clementem patrem fias interventrix | Qui te in terris eius hic parentem delegit quem rex caeli regem generavit | Et te iam splendentem in presentia dei | Te corde contrito te flagitamus nos nos tuorum ut mansorem viscerum tueri preceris
- Indexing Notes
-
IN OCTAVA DOMINI. CIGNEA.
- Image link
-
https://www.e-codices.unifr.ch/en/sbe/0121/447
Concordances
Loading concordances...
Display the concordances connected with this chant
Melodies
Loading melodies...
Display the melodies connected with this chant