Nostra tuba regatur fortissima dei
- Folio
- 460
- Sequence
- 1
- Full text as in Source (standardized spelling)
- Nostra tuba regatur fortissima dei dextra | Et preces audiat aure placatissima et serena ita enim nostra | Laus erit accepta voce si quod canimus canat pariter et pura conscientia | Et ut haec possimus omnes divina nobis semper flagitemus adesse auxilia | Illo namque sine valet mens nulla dignum ipsi cogitare et meditari humana | Arta nobis est via proposita relinquentes latam quae ducit ad loca tartarea | Christi vestigia sequamur clara et non caduca gaudia | Hic quia est vita illic mors atra et sempiterna tormenta | O bone rex pie juste misericors qui es via et janua | Portas regni quaesumus nobis reseres dimittasque facinora | Ut laudemus nomen nunc tuum atque per cuncta saecula
- Full text as in Source (source spelling)
- AEUA | Nostra tuba regatur fortissima dei dextra | Et preces audiat aure placatissima et serena ita enim nostra | Laus erit accepta voce si quod canimus canat pariter et pura conscientia | Et ut haec possimus omnes divina nobis semper flagitemus adesse auxilia | Illo namque sine valet mens nulla dignum ipsi cogitare et meditari humana | Arta nobis est via proposita relinquentes latam quae ducit ad loca tartarea | XPICTI vestigia sequamur clara et non caduca gaudia | Hic quia est vita illic mors atra et sempiterna tormenta | O bone rex pie iuste misericors qui es via et ianua | Portas regni quaesumus nobis reseres dimittasque facinora | Ut laudemus nomen nunc tuum atque per cuncta saecula
- Indexing Notes
- SABBATO ANTE SEPTUAGESIMAM. NOSTRA TUBA.
- Image link
- https://www.e-codices.unifr.ch/en/sbe/0121/460
List of concordances
For concordances, please consult the Cantus Index entry for Cantus ID ah53033.