Sancti spiritus adsit nobis gratia |
- Full text as in Source (standardized spelling)
-
Sancti spiritus adsit nobis gratia | Quae corda nostra sibi faciat habitaculum | Expulsis inde cunctis vitiis spiritalibus | Spiritus alme illustrator hominum horridas nostrae mentis purga tenebras | Amator sancte sensatorum semper cogitatuum | Infunde unctionem tuam clemens nostris sensibus | Tu purificator omnium flagitiorum spiritus | Purifica nostri oculum interioris hominis | Ut videri supremus genitor possit a nobis | Mundi cordis quem soli cernere possunt oculi | Prophetas tu inspirasti ut praeconia Christi praecinuissent inclyta | Apostolos confortasti uti tropaeum Christi per totum mundum veherent | Quando machinam per verbum suum fecit deus caeli terrae marium | Tu super aquas foturus eas numen tuum expandisti spiritus | Tu animabus vivificandis aquas foecundas | Tu aspirando das spiritales esse homines | Tu divisum per linguas mundum et ritus adunasti domine | Idolatras ad cultum dei revocans magistrorum optime | Ergo nos supplicantes tibi exaudi propitius sancte spiritus | Sine quo preces omnes cassae creduntur et indignae dei auribus | Tu qui omnium saeculorum sanctos | Tui numinis docuisti instinctu amplectendo spiritus | Ipse hodie apostolos Christi | Donans munere insolito et cunctis inaudito saeculis | Hunc diem gloriosum fecisti
- Full text as in Source (source spelling)
-
AEUIA | SANCTI SPIRITUS ASSIT NOBIS gratia | Quae corda nostra sibi faciat habitaculum | Expulsis inde cunctis vitiis spiritalibus | SPIRITUS alme illustrator hominum orridas nostrae mentis purga tenebras | Amator sancte sensatorum semper cogitatuum | Infunde unctionem tuam clemens nostris sensibus | Tu purificator omnium flagitiorum spiritus | Purifica nostri oculum interioris hominis | Ut videri supremus genitor possit a nobis | Mundi cordis quem soli cernere possunt oculi | Prophetas tu inspirasti ut preconia XPICTI precinuissent inclyta | Apostolos confortasti uti tropheum XPICTI per totum mundum veherent | Quando machinam per verbum suum fecit deus caeli terrae marium | Tu super aquas foturus eas numen tuum expandisti spiritus | Tu animabus vivificandis aquas foecundas | Tu aspirando das spiritales esse homines | Tu divisum per linguas mundum et ritus adunasti domine | Idolatras ad cultum dei revocans magistrorum optime | Ergo nos supplicantes tibi exaudi propitius sancte spiritus | Sine quo preces omnes cassae creduntur et indignae dei auribus | Tu qui omnium saeculorum sanctos | Tui numinis docuisti instinctu amplectendo spiritus | Ipse hodie apostolos XPICTI | Donans munere insolito et cunctis inaudito saeculis | Hunc diem gloriosum fecisti
- Indexing Notes
-
DE DIE SANCTE PENTECOSTE. OCCIDENTANA.
- Image link
-
https://www.e-codices.unifr.ch/en/sbe/0121/487
Concordances
Loading concordances...
Display the concordances connected with this chant
Melodies
Loading melodies...
Display the melodies connected with this chant