Christi domini militis martyrisque fortissimi
- Folio
- 546
- Sequence
- 1
- Full text as in Source (standardized spelling)
- Christi domini militis martyrisque fortissimi proelia voce pari canamus extollentes ad sidera | Qui signifer bellicosus extiterat valida manu tota prosternens diabolica commenta | Quando daemon domini famulum se putaverat lapidando vincere devictus tunc recessit in tartara | Et qui Saulum fecerat necis illius auctorem Pauli nunc ecclesiae doctoris ejusdem tremit praecepta | Nam cum martyris undique corpus immensus imber lapidum premeret lacerans membra rosea | Ipse corporis allisi poenas amore Christi libenter sustinens fuderat verba talia | O Christe potens et omniparens precor ne statuas illis ista ad peccatum crimina | Haec ait atque commendat suum spiritum in manus summi patris linquentem terrestria | Nos igitur poscimus miseri alacer domini athleta | Nobis veniam jugiter postulans ut nostra deleas cuncta delicta | Et mundes omnia facinora ut per tuas preces possimus liberari de poena | Et caeli praemia perpetua cuncti tecum laeti tenere vita semper beata | Stephane signifer et protomartyr invicte
- Full text as in Source (source spelling)
- AEUIA | XPICTI DOMINI MILITIS martyrisque fortissimi prelia voce pari canamus extollentes ad sydera | Qui signifer bellicosus extiterat valida manu tota prosternens diabolica commenta | Quando demon domini famulum se putaverat lapidando vincere devictus tunc recessit in tartara | Et qui saulum fecerat necis illius auctorem pauli nunc aecclesiae doctoris eiusdem tremit precepta | Nam cum martyris undique corpus inmensus ymber lapidum premeret lacerans membra rosea | Ipse corporis allisi poenas amore XPICTI libenter sustinens fuderat verba talia | O XPICTE potens et omniparens precor ne statuas illis ista ad peccatum crimina | Haec ait atque commendat suum spiritum in manus summi patris linquentem terrestria | Nos igitur poscimus miseri alacer domini athleta | Nobis veniam iugiter postulans ut nostra deleas cuncta delicta | Et mundes omnia facinora ut per tuas preces possimus liberari de poena | Et caeli premia perpetua cuncti tecum laeti tenere vita semper beata | Stephane signifer et protomartyr invicte
- Indexing Notes
- IN NATIVITATE SANCTI STEPHANI. YPPWDIAKWNICCA (yppodiaconissa = hypodiaconissa)
- Image link
- https://www.e-codices.unifr.ch/en/sbe/0121/546
List of concordances
For concordances, please consult the Cantus Index entry for Cantus ID ah53216.