Hunc diem celebret omnis mundus
- Folio
- 558
- Sequence
- 1
- Full text as in Source (standardized spelling)
- Hunc diem celebret omnis mundus ob honorem domini atque plasmatoris omnium | Qui hoc festum variis insignibus decorari voluit quod triplici compsit stemmate | Hoc die a magis visitatus est trina illi qui munuscula ad cunabula tulerant deo regi atque mortali | Quos dehinc gentilitatis populus secuturus eadem dona devotissimae fidei signabatur Christo laturus | Et vinum hodie ex aqua omnipotens manus in nuptiis effecit hilarans convivia musto innato | Sic ante illius adventum littera legalis quasi aqua potatur nunc in vinum vertitur Christo conviva | Baptismatis hodie undas intravit non egens purificatione sed ut nobis lavandis aquarum fluenta sacraret | Non dedignans inferioris personae sub manu baptizari ut nobis hoc quoque prospiceret ad humilitatem sectandam | Patris vox post lavacrum Christum emissa clare audiente baptista sibi placitum testabatur filium | Spiritus in columbae forma apparens illum mansuetum praedicat atque carentem omni dolo indicat | Ex hoc quoque novimus quod per baptismum deo in adoptivos natos sumimur atque vocamur | Hinc nos patris et nati supervolitat lotos exemplo dei nec non renatos sanctus spiritus | Quod ipse faciat qui semet hostiam obtulit deo patri pro nobis morte mortem diruens | Et ab inimicis amicos faciens coetibus nos supernis pacatos et concordes junxerat | Jesus Christus redemptor noster et plastes
- Full text as in Source (source spelling)
- AEUIA | Hunc diem celebret omnis mundus ob honorem domini atque plasmatoris omnium | Qui hoc festum variis insignibus decorari voluit quod triplici compsit stemmate | Hoc die a magis visitatus est trina illi qui munuscula ad cunabula tulerant deo regi atque mortali | Quos dehinc gentilitatis populus secuturus eadem dona devotissime fidei signabatur xpicto laturus | Et vinum hodie ex aqua omnipotens manus in nuptiis effecit hilarans convivia musto innato | Sic ante illius adventum litera legalis quasi aqua potatur nunc in vinum vertitur XPICTO conviva | Baptismatis hodie undas intravit non egens purificatione sed ut nobis lavandis aquarum fluenta sacraret | Non dedignans inferioris personae sub manu baptizari ut nobis hoc quoque prospiceret ad humilitatem sectandam | Patris vox post lavacrum XPICTUm emissa clare audiente baptista sibi placitum testabatur filium | Spiritus in columbae forma apparens illum mansuetum praedicat atque carentem omni dolo indicat | Ex hoc quoque novimus quod per baptismum deo in adoptivos natos sumimur atque vocamur | Hinc nos patris et nati supervolitat lotos exemplo dei nec non renatos SANCTUS SPIRITUS | Quod ipse faciat qui semet hostiam obtulit deo patri pro nobis morte mortem diruens | Et ab inimicis amicos faciens coetibus nos supernis pacatos et concordes iunxerat | IHCUC XPICTUC redemptor noster et plastes
- Indexing Notes
- IN OCTAVA THEOPHANIAE. SYMPHONIA.
- Image link
- https://www.e-codices.unifr.ch/en/sbe/0121/558
List of concordances
For concordances, please consult the Cantus Index entry for Cantus ID ah53032.