Benedictus dominus deus meus qui
- Folio
- 001r
- Sequence
- 1
- Full text as in Source (standardized spelling)
- Benedictus dominus deus meus qui docet manus meas ad praelium et digitos meos ad bellum | Misericordia mea et refugium meum susceptor meus et liberator meus | Protector meus et in ipso speravi qui subdit populum meum sub me | Domine quid est homo quia innotuisti ei aut filius hominis quia reputas eum | Homo vanitati similis factus est dies ejus sicut umbra praetereunt | Domine inclina caelos tuos et descende tange montes et fumigabunt | Fulgura coruscationem et dissipabis eos emitte sagittas tuas et conturbabis eos | Emitte manum tuam de alto eripe me et libera me de aquis multis de manu filiorum alienorum | Quorum os locutum est vanitatem et dextera eorum dextera iniquitatis
- Full text as in Source (source spelling)
- Benedictus dominus deus meus qui docet manus meas ad prelium et digitos meos ad bellum | Misericordia mea et refugium meum susceptor meus et liberator meus | Protector meus et in ipso speravi qui subdit populum meum sub me | Domine quid est homo quia innotuisti ei aut filius hominis quia reputas eum | Homo vanitati similis factus est dies eius sicut umbra pretereunt | Domine inclina celos tuos et descende tange montes et fumigabunt | Fulgura coruscationem et dissipabis eos emitte sagittas tuas et conturbabis eos | Emitte manum tuam de alto eripe me et libera me de aquis multis de manu filiorum alienorum | Quorum os locutum est vanitatem et dextera eorum dextera iniquitatis
- Image link
- https://fragmentarium.ms/view/page/F-t5l7/10205/75153
List of concordances
For concordances, please consult the Cantus Index entry for Cantus ID 920143.