Eja recolamus laudibus piis digna | | Cantus Manuscript Database

Eja recolamus laudibus piis digna |

Folio
543
Sequence
1
Office/Mass
MI
Genre
Sq
Cantus ID
ah53016
Mode
?
Manuscript Reading Full Text (standardized spelling)
Eja recolamus laudibus piis digna | Hujus diei carmina in qua nobis lux oritur gratissima | Noctis inter nebulosa pereunt nostri criminis umbracula | Hodie saeculo maris stella est enixa novae salutis gaudia | Quem tremunt barathra mors cruenta pavet ipsa a quo peribit mortua | Gemit capta pestis antiqua coluber lividus perdit spolia | Homo lapsus ovis adbucta revocatur ad aeterna gaudia | Gaudent in hac die agmina angelorum caelestia | Quia erat drachma decima perdita et est inventa | O culpa nimium beata qua redempta est natura | Deus qui creavit omnia nascitur ex femina | Mirabilis natura mirifice induta adsumens quod non erat manens quod erat | Induitur natura divinitas humana quis audivit talia dic rogo facta | Quaerere venerat pastor pius quod perierat | Induit galeam certat ut miles armatura | Prostratus in sua propria ruit hostis spicula auferuntur tela | In quibus fidebat divisa sunt illius spolia capta praeda sua | Christi pugna fortissima salus nostra est vera | Qui nos suam ad patriam duxit post victoriam | In qua sibi laus est aeterna
Manuscript Reading Full Text (MS spelling)
AEUIA | EIA RECOLAMUS LAUDIBUS piis digna | Huius diei carmina in qua nobis lux oritur gratissima | Noctis inter nebulosa pereunt nostri criminis umbracula | Hodie saeculo maris stella est enixa novae salutis gaudia | Quem tremunt baratra mors cruenta pavet ipsa a quo peribit mortua | Gemit capta pestis antiqua coluber lividus perdit spolia | Homo lapsus ovis adbucta revocatur ad aeterna gaudia | Gaudent in hac die agmina angelorum caelestia | Quia erat dragma decima perdita et est inventa | O culpa nimium beata qua redempta est natura | Deus qui creavit omnia nascitur ex femina | Mirabilis natura mirifice induta assumens quod non erat manens quod erat | Induitur natura divinitas humana quis audivit talia dic rogo facta | Quaerere venerat pastor pius quod perierat | Induit galeam certat ut miles armatura | Prostratus in sua propria ruit hostis spicula auferuntur tela | In quibus fidebat divisa sunt illius spolia capta praeda sua | XPICTI pugna fortissima salus nostra est vera | Qui nos suam ad patriam duxit post victoriam | In qua sibi laus est aeterna
Indexing Notes
EIA TURMA
Image link
https://www.e-codices.unifr.ch/en/sbe/0121/543

List of concordances

For concordances, please consult the Cantus Index entry for Cantus ID ah53016.

List of melodies

Display the melodies connected with this chant