Muneribus datis neci sunt juvenes innocenter addicti quibus domini servus fuit vitae praesidium festinanter
Ex ejus tumbae marmore sacrum resudat oleum quo liniti sanatur caeci surdis auditus redditur et debilis quisque sospes resiliet
Catervatim ruunt populi cernere cupientes quae per eum fiunt mirabilia
Summe dei praesul Nicolai tuam catervam protege namque credimus tuis precibus nos semper esse salvandos
Qui tres pueros morti deditos illaesos abire fecisti tuis laudibus instantem conserva plebem