Veniet dominus et non tardabit et illuminet abscondita tenebrarum et manifestabit se ad omnes gentes alleluia
Jerusalem gaude gaudio magno quia veniet tibi salvator alleluia
Dabo in Sion salutem et in Jerusalem gloriam meam alleluia
Montes et omnes colles humiliabuntur et erunt prava in directa et aspera in vias planas veni domine et noli tardare alleluia
Juste et pie vivamus exspectantes beatam spem et adventum domini
Rorate caeli desuper et nubes pluant justum
Aperiatur terra et germinet salvatorem
Joannes autem cum audisset in vinculis opera Christi mittens duos de discipulis suis ait illi tu es qui venturus es an alium exspectamus
Veniet*
Jerusalem*
Dabo*
Juste*
Ecce dies*
Tu es qui venturus es an alium exspectamus dicite Joanni quid vidistis ad lumen redeunt caeci mortui resurgunt pauperes evangelizantur alleluia
Dicit dominus paenitentiam agite appropinquabit enim regnum caelorum alleluia
Beatam me dicent omnes generationes quia ancillam humilem respexit deus
Ex Aegypto vocavi filium meum veniet ut salvet populum suum
Ecce in nubibus caeli filius hominis veniet alleluia