Browse Chants

Displaying 1-10 of 10 chants
Folio Incipit / Full text Feast CantusID Mode
188 1 Amen dico vobis nisi abundaverit

Amen dico vobis nisi abundaverit justitia vestra plus quam scribarum et pharisaeorum non intrabitis in regnum caelorum alleluia

Dom. 7 p. Pent. L A B 001379 8
188 2 Si offers munus tuum ad

Si offers munus tuum ad altare et recordatus fueris quia frater tuus habet aliquid adversum te relinque ibi munus tuum ante altare et vade prius reconciliari fratri tuo et tunc veniens offerres munus tuum alleluia

Dom. 7 p. Pent. V2 A M 004903 1
188 3 Misereor super turbam quia jam

Misereor super turbam quia jam triduo sustinent me nec habent quod manducent et si dimisero eos jejunos deficient in via alleluia

Dom. 8 p. Pent. L A B 003770 7
188 4 Accipiens Jesus septem panes gratias

Accipiens Jesus septem panes gratias agens fregit et dabat discipulis suis ut apponerent et apposuerunt turbae alleluia

Dom. 8 p. Pent. V2 A M 001232 1
188 5 Attendite a falsis prophetis qui

Attendite a falsis prophetis qui veniunt ad vos in vestimentis ovium intrinsecus autem sunt lupi rapaces a fructibus eorum cognoscetis eos alleluia

Dom. 9 p. Pent. L A B 001511 1
188 6 Non omnis qui dicit mihi

Non omnis qui dicit mihi domine domine intrabit in regnum caelorum sed qui facit voluntatem patris mei qui in caelis est ipse intrabit in regnum caelorum alleluia

Dom. 9 p. Pent. V2 A M 003926 8
188 7 Dixit dominus villico quid hoc

Dixit dominus villico quid hoc audio de te redde rationem villicationis tuae alleluia

Dom. 10 p. Pent. L A B 002291 1
188 8 Facite vobis amicos de mammona

Facite vobis amicos de mammona iniquitatis ut cum defeceritis recipiant vos in aeterna tabernacula

Dom. 10 p. Pent. V2 A M 002834 8
188 9 Cum appropinquaret dominus Jerusalem videns

Cum appropinquaret dominus Jerusalem videns civitatem flevit super illam et dixit quia si cognovisses et tu quia venient dies in te et circumdabunt te et coangustabunt te undique et ad terram prosternent te eo quod non cognoveris tempus visitationis tuae alleluia

Dom. 11 p. Pent. L A B 001975 1
188 10 Scriptum est enim quia domus

Scriptum est enim quia domus mea domus orationis est cunctis gentibus vos autem fecistis illam speluncam latronum et erat cottidie docens in templo

Dom. 11 p. Pent. V2 A M 004836 8
Page 1 of 1