Innocenter puerilia jura transcendens evangelicae institutionis discipulus effectus est
Gloriam mundi sprevit cum suis oblectationibus et ideo meruit provehi ad summum sacerdotii gradum
Pontifices almi divina revelatione laetificati Nicolaum praesulem devotissime consecraverunt
Sanctus quidem triticum quod a nautis postulaverat acceptum et sagacitate distribuit et augeri precibus impetravit
Muneribus datis neci sunt juvenes innocenter addicti quibus domini servus fuit vitae praesidium festinanter
Quadam die tempestate saevissima quassati nautae coeperunt sanctum vocare Nicolaum et statim cessavit tempestas
Mox illis clamantibus apparuit quidam dicens illis ecce adsum quid vocastis me
Audiens Christi confessor trium juvenum innocentium necem praecucurrit quantocius ad locum quo fuerant plectendi et liberavit eos
Statimque solutos a vinculis usque ad praetorium consulis secum adduxit
Qui cum audissent sancti Nicolai nomen statim expandunt manus utrasque ad caelum salvatoris laudantes clementiam
Clara quippe voce coram hominibus dignum referebant illum dei famulum