Erant gaudentes et alacres apostoli domini gratias agentes deo et pati
Dum steteritis ante reges et praesides nolite cogitare quomodo aut quid loquamini dabitur enim vobis in illa hora quid loquamini
Non enim vos estis qui loquimini sed spiritus patris vestri qui loquitur in vobis
Beati quos elegisti domine habitabunt in atriis tuis
Exaltabuntur cornua justi alleluia
Tollite jugum meum super vos quia mitis sum et humilis corde
Lux orta est justo alleluia rectis corde laetitia alleluia
Jugum enim meum suave est et onus meum leve dicit dominus alleluia
Custodiebant testimonia ejus et praecepta ejus alleluia
Dedisti hereditatem*
Beati quos elegisti*
Beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam
Tollite jugum*
Beati pacifici beati mundo corde quoniam ipsi deum videbunt
Jugum*
Custodiebant testimonia ejus et praecepta ejus quae dedit illis
Vidi conjunctos viros habentes splendidas vestes et angelus domini locutus est ad me dicens isti sunt viri sancti facti amici dei
Vidi angelum dei volantem per medium caeli voce magna clamantem et dicentem
Isti sunt triumphatores et amici dei qui contemnentes jussa principum meruerunt praemia aeterna modo coronantur et accipiunt palmam