Non sunt loquelae neque sermones quorum non audiantur voces eorum
In omnem terram*
Dedisti*
Beati*
Regem apostolorum dominum venite adoremus
Exsultet caelum*
In omnem terram exivit sonus eorum et in fines orbis terrae verba eorum
Clamaverunt justi et dominus exaudivit eos
Constitues eos principes super omnem terram memores erunt nominis tui domine
Principes populorum congregati sunt cum deo Abraham
Dedisti hereditatem timentibus nomen tuum domine
Annuntiaverunt opera dei et facta ejus intellexerunt
Ecce ego mitto vos sicut oves in medio luporum dicit dominus estote ergo prudentes sicut serpentes et simplices sicut columbae
Dum lucem habetis credite in lucem ut filii lucis sitis dicit dominus
Tollite jugum meum super vos dicit dominus et dicite quia mitis sum et humilis corde jugum enim meum suave est et onus meum leve
Et invenietis requiem animabus vestris
Ibant gaudentes a conspectu concilii quoniam digni habiti sunt pro nomine Jesu contumeliam pati