In caelestibus regnis sanctorum habitatio est et in aeternum requies eorum alleluia
Fulgebunt justi et tamquam scintillae in arundineto discurrent judicabunt nationes et regnabunt in aeternum
Filiae Jerusalem venite et videte martyrem cum corona qua coronavit eum dominus in die sollemnitatis et laetitiae alleluia alleluia
Justorum animae in manu dei sunt non tanget illos tormentum mortis in pace sunt ea quae possident
Sancti tui domine sicut palma florebunt alleluia alleluia
Lux perpetua lucebit sanctis tuis domine alleluia et aeternitas temporum alleluia alleluia alleluia
Fulgebunt justi sicut sol in regno patris eorum alleluia
Vox laetitiae in tabernaculis justorum alleluia alleluia alleluia
Amavit eum dominus et ornavit eum alleluia alleluia
Justus autem in perpetuum vivet alleluia alleluia
Beatus vir qui inventus est sine macula alleluia et operatus est justitiam alleluia
Iste sanctus pro lege dei sui morti se tradidit non dubitavit mori alleluia alleluia
Non turbetur cor vestrum neque formidet creditis in deum et in me credite in domo patris mei mansiones multae sunt alleluia alleluia
Propitius*
Alleluia*
Alleluia ego sum vitis vera alleluia vos palmites mei alleluia alleluia
Si cognovissetis me et patrem meum utique cognovissetis et amodo cognoscetis eum et vidistis eum alleluia alleluia alleluia
Domine ostende nobis patrem et sufficit nobis alleluia Philippe qui videt me videt et patrem alleluia
Si manseritis in me et verba mea in vobis manserint quodcumque petieritis fiet vobis alleluia alleluia alleluia
Philippe qui videt me alleluia videt et patrem meum alleluia
Tanto tempore vobiscum sum et non cognovistis me Philippe qui videt me videt et patrem meum alleluia
Vos estis qui permansistis mecum in tentationibus meis ego autem in medio vestrum sum sicut qui ministrat
Qui manet in me et ego in eo hic fert fructum multum alleluia
Ego sum in medio vestri sicut (...)
Helena desiderio plena orabat cum lacrimis dicens tu domine ostende lignum in quo salus nostra fuit suspensa alleluia
O crux gloriosa o crux adoranda o lignum pretiosum et admirabile signum per quod et diabolus est victus et mundus Christi sanguine redemptus alleluia
Sancti tui domine*
Ecce crucem domini fugite partes adversae vicit leo de tribu Juda radix David alleluia
Adoramus te Christe*
Surrexit dominus de sepulcro*
Helena Constantini mater Jerusalem petiit alleluia
Tunc praecepit eos omnes igne cremari at illi timentes tradiderunt Judam alleluia
Cumque ascendisset Judas de lacu perrexit ad locum ubi jacebat sancta crux alleluia
Orabat Judas deus deus meus ostende mihi lignum sanctae crucis alleluia