Beatus ille servus cum venerit dominus ejus et pulsaverit januam et invenerit eum vigilantem
Iste homo ab adolescentia sua partim meruit infirmos curare dedit illi dominus claritatem magnam caecos illuminare et daemones effugare
Ecce homo sine querela verus dei cultor abstinens se ab omni opere malo et permanens in innocentia sua
Iste homo perfecit omnia quae locutus est ei deus et dixit ad eum ingredere in requiem meam quia te vidi justum coram me ex omnibus gentibus
Justum deduxit dominus per vias rectas et ostendit illi regnum dei dicens