Dominus qui elegit te ipse te coronavit corona justitiae via enim domini recta facta est coram te
Via justorum recta facta est et iter sanctorum praeparatum est
Elegit te dominus sacerdotem sibi ad sacrificandum ei hostiam laudis
Tunc acceptabis sacrificium justitiae oblationes et holocausta
Sint lumbi vestri praecincti et lucernae ardentes in manibus vestris et vos similes hominibus exspectantibus dominum suum quando revertatur a nuptas
Vigilate ergo quia nescitis qua hora dominus vester venturus sit
Gloria patri et filio et spiritui sancto