Nunc dimittis domine servum tuum in pace quia viderunt oculi mei salutare tuum
Lumen ad revelationem gentium et gloriam plebis tuae Israel
Cum inducerent puerum Jesum parentes ejus accepit eum Simeon in ulnas suas et benedixit deum dicens nunc dimittis domine servum tuum in pace
O quam pulchra es casta generatio cum caritate
Tolle puerum et matrem ejus et vade in terram Juda
Revertere in terram Juda mortui sunt enim qui quaerebant animam pueri
Senex puerum portabat puer autem senem regebat quem virgo peperit et post partum virgo permansit ipsum quem genuit adoravit
Simeon justus*
Cum inducerent*
Hodie beata virgo Maria puerum Jesum praesentavit in templum et Simeon repletus spiritu sancto accepit eum in ulnas suas et benedixit deum alleluia
Dum ingrederetur*
Mentem sanctam spontaneam honorem deo et patriae liberationem